라틴어 문장 검색

si est, ante omnia in tepidario sedere, deinde, ubi paulum conquieverunt, intrare et descendere in solium;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 4:2)
Si in balneum venit, sub veste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungi, tum transire in calidarium;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IV De his quibus caput infirmum est. 2:7)
Nec sic in Tyria sindone tutus eris.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX4)
Haec ergo quadam nocte incipiente crepusculo, egressa de cubiculo, quo manebat, uidit manifeste quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, sindone inuolutum in sublime ferri, elatum uidelicet de domo, in qua sorores pausare solebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX.5)
recepti deinde ab iis, ut necessarios hospitesque adloquerentur, expositis quae pacta iam cum Marcello haberent, oblata spe salutis perpulere eos ut secum praefectos Epicydis Polyclitum et Philistionem et Epicyden, cui Sindon cognomen erat, adgrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 422:1)
ipsa autem caldaria tepidariaque lumen habeant ab occidente hiberno, si autem natura loci inpedierit, utique a meridie, quod maxime tempus lavandi a meridiano ad vesperum est constitutum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장2)
Laconicum sudationesque sunt coniungendae tepidario;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장25)
aenea supra hypocausim tria sunt componenda, unum caldarium, alterum tepidarium, tertium frigidarium, et ita conlocanda, uti, ex tepidario in caldarium quantum aquae caldae exierit, influat de frigidario in tepidarium ad eundem modum, testudinesque alveolorum ex communi hypocausi calfaciantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION